monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 104, 4
Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, iam intelligitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi . Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino . Nolo in nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus .